ARCANIS (de) seu pro ARCANIS
- ARCANIS (de) seu pro ARCANIS
de ARCANIS, seu pro ARCANIS
dictus est Psalmus 45. (46.) h. e. pro his, inquit Basilius Magnus, quae neutiquam evulganda sunt et prodenda, quod rationem contineant secretorum in mysterio retinendorum, Homil. in hunc Psalmum. Idem in princ. Proverb. Verba enim ac mysteria salutis in quemvis sine discrimine iactare et omnes aeque ad hunc thesaurum recipere, nec vitae moribus purgatos neque ratione prius et ordine diligente utentes, haud aliter fuerit, quam in sordidum vas unguentum infundere pretiosum: Nempe non solum sanctô quôdam silentiô diviniora dogmata, ne in vulgus publicata vilescerent, involuta, Ethnicorum Theologi tenuêre, sed et eandem viam inivêre, imo praeivêre, sacri utriusque Foederis Scriptores: quod Dei secretum Arcâ Foederis, a suprapositis Cherubinis obumbratâ et velando honoratâ, significatum olim fuisse, Augustin. ait, Tomô VII. de Bono persever. l. 2. c. 16. Idem dein in prima Ecclesia Christiana observatum, in qua Catechistarum et Catechumenorum nomen profluit, a verbo κατηχέω, vivâ voce doceo, dictorum, quod olim nefas haberetur mysteria literis committere, voce tantum tradenda, ut Erasmus docet in Hieron. Apolog. ad Domnion. verb. κατηχηςτάι, etc. Tobias Pfannerus System. Theologiae Gentil. purior. c. 1. § 8. et seqq. Vide infra passim, inprimis in voce Catechistae, Norunt Fideles, Silentium.
Hofmann J. Lexicon universale.
1698.
Look at other dictionaries:
PLANETAE — I. PLANETAE Herodot. et Plinio, vide Planctae. II. PLANETAE stellae erraticae multis, Nigidio Errones dicti, apud A. Gellium, l. 14. c. 1. quinque antiquis tantum fuêre, a Veterib. Astrologis, in tres sectas, Chaldaicam, Aegyptiacam et Graecam… … Hofmann J. Lexicon universale
DIES — I. DIES Nicanoris, Festum Iudaeorum, de quo infra in voce Iudith. Diespiter, Iuppiter, quasi diei, i. e. lucis pater, uti Macrob. interpretatur. Hostat. l. 1. Carm. od. 34. v. 5. Namque Diespiter Igni corusco nubila dividens. Et idem l. 3. Carm.… … Hofmann J. Lexicon universale
HORA — I. HORA Dea quaedam apud Rom. ita dicta ἀπὸ τῆς ὥρας, i. e. a venustate, et pulchritudine, cui praeesse putabatur. Hanc Romani putarunt esse Hersiliam, Romuli uxorem, quae, post mariti apotheosin, in caelum transsata, Hora vocata est Qu. Ennius,… … Hofmann J. Lexicon universale
SPHINX — monstrum ex Typhone et Echidna natum, uti tradit Hyginus Fab. Poet. 151. caput et faciem habens puellae, alas vero avium, reliquô corpore canis referens effigiem. Sedem habuisle dicitur in Sphingio monte, qui Sphicium Lycophr. iuxta Thebas, atque … Hofmann J. Lexicon universale
VULCANUS — I. VULCANUS Iunonis filius, Hesiod. in Theog. v. 927. Η῞ρῃ δ᾿ Η῞φαιςτον κλυτὸν εν φιλότητι μιγεῖσα, Hunc quidam voluerunt, subventaneo conceptu fuilssegenitum sine patre, quem tamen Homer. e patre Iove Iunonequt matre natum esse putavit. Fuerunt… … Hofmann J. Lexicon universale
APIS — I. APIS Argivorum Rex II. Iovis fil. ex Niobe Phoronei filia, alio nomine Osiris appellatus, Isidem uxorem duxit; Achaiae regnô Aegialeo fratri concessô in Aegyptum traiecit: ubi cum homines rudes ad mitiotem vitae cultum traduxisset,… … Hofmann J. Lexicon universale
NATURA — Poetis modo Iovis mater, modo subiecta, modo consors, modo nescio quidaliud. Sidonius. Cum Iuvenem super astra Iovem Natura Locaret, Susciperetque novus regna vetusta Deus. Priscianus Periegesi, Naturae gentior, quae mundum continet omnem.… … Hofmann J. Lexicon universale
PALLADIUM — Palladis simulacrum, quod Romae in aede Vestae fuit, cuius meminit Herodian. l. 1. c. 14. Id fuit e ligno compactum, movens oculos, atque hastam, quam manu gestabat, ut seribit Servius. Nam cum apud Troiam in honorem Palladis arx, et in eius… … Hofmann J. Lexicon universale